

Liber Regum Tertius*
Caput 6: Versus 25
Decem quoque cubitorum.[BEDA, ibid.]Alti sunt decem cubitis, quia per observantiam Decalogi Deo serviendum praedicant, quia Deo fideliter servientes aeterni regni denario remunerandos esse ostendunt.[ID., ibid.]Et opus.Duo facti erant cherubim propter consortium charitatis significandum, etc., usque ad quibus post frigora et tenebras idololatriae, lucem veritatis cognoscere datum est.[ID., ibid.]Possunt per duo cherubim duo Testamenta figurari, etc., usque ad sed quia major sit festivitas internae beatitudinis de consortio adunatae fraternitatis.In medio templi interioris.[ID., ibid.]Manifestum est ex praedictis, etc., usque ad eam dilectionis gratiam qua se alterutrum complectuntur, exprimit.